Et factum est una die Heli jacebat in lecto suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam diei, antequam exstingueretur. Quod mirum videtur. Non est enim aliquis adeo caecutiens, quin clarius videat lucernam ardentem quam exstinctam, praesertim cum caecutientes oculi clarius videant ad lucernam quam ad diem. Quidam sic distinguunt: Nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur, id est morereretur. Samuel autem dormiebat, et superabundabat autem. Huic sensui videtur consentire Hebraeus, qui distinguit ibi, nec poterat videre; et subjungit, lucerna Domini nondum exstinguebatur, et sic congrue sequitur; Samuel autem dormiebat in templo Domini, id est in thalamo juxta tabernaculum, ubi solus cum Heli sacerdote dormiebat. Unde cum vocasset eum Dominus, cucurrit ad Heli, dicens: Vocasti me. Falsum dixit, sed non est mentitus. Et ait Heli: Non vocavi te. Revertere, et dormi, et factum est secundo similiter. Nondum enim Samuel sciebat Dominum, id est nondum habebat consuetudinem audiendi Dominum. Cumque vocasset eum Dominus tertio, iterum abiit ad Heli. Intellexitque Heli quod vocasset eum Dominus, et ait: Si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Cumque vocasset eum Dominus dormientem, ait: Loquere, Domine, et indicavit ei eamdem comminationem in domum Heli, quam prius fecerat per virum Dei. Non tamen putandum est irritam factam esse promissionem, quam fecerat Dominus Aaron de sacerdotio sempiterno. Promissionibus enim hujusmodi semper addenda est conditio quandoque posita: Si custodierint filii tui testamentum meum, etc.Videtur Josephus velle Dominum ideo tertio vocasse Samuelem, ut praefiguraret tres ipsius dignitates futuras. Fuit enim propheta, quod ab hac vocatione dicit eum habuisse; fuit quoque judex; obtulit etiam, quasi sacerdos, eo quod parvulus esset Ichabod nepos Heli. Mane adjuravit Heli Samuelem, ut indicaret ei universum sermonem Domini, et indicavit ei omnia. Et ait Heli: Dominus est; quod bonum est in oculis suis faciat. Crevit autem Samuel, et cognovit universus Israel, quod fidelis propheta Samuel esset Domino, et consuluit eum omnis populus, juxta verbum Domini. Praeceperat enim Dominus, ut abjicerent divinos et ariolos, et hujusmodi, et sciscitarentur a fratribus suis verbum Domini.